Vulgata Latina

Psalmi 118:162-173 Vulgata Latina (VULG)

162.  Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.

163.  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.

164.  Septies in die laudem dixi tibi,super judicia justitiæ tuæ.

165.  Pax multa diligentibus legem tuam,et non est illis scandalum.

166.  Exspectabam salutare tuum, Domine,et mandata tua dilexi.

167.  Custodivit anima mea testimonia tua,et dilexit ea vehementer.

168.  Servavi mandata tua et testimonia tua,quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

169.   Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170.  Intret postulatio mea in conspectu tuo ;secundum eloquium tuum eripe me.

171.  Eructabunt labia mea hymnum,cum docueris me justificationes tuas.

172.  Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,quia omnia mandata tua æquitas.

173.  Fiat manus tua ut salvet me,quoniam mandata tua elegi.