Vulgata Latina

Psalmi 118:140-152 Vulgata Latina (VULG)

140.  Ignitum eloquium tuum vehementer,et servus tuus dilexit illud.

141.  Adolescentulus sum ego et contemptus ;justificationes tuas non sum oblitus.

142.  Justitia tua, justitia in æternum,et lex tua veritas.

143.  Tribulatio et angustia invenerunt me ;mandata tua meditatio mea est.

144.  Æquitas testimonia tua in æternum :intellectum da mihi, et vivam.

145.   Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;justificationes tuas requiram.

146.  Clamavi ad te ; salvum me fac :ut custodiam mandata tua.

147.  Præveni in maturitate, et clamavi :quia in verba tua supersperavi.

148.  Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,ut meditarer eloquia tua.

149.  Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,et secundum judicium tuum vivifica me.

150.  Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :a lege autem tua longe facti sunt.

151.  Prope es tu, Domine,et omnes viæ tuæ veritas.

152.  Initio cognovi de testimoniis tuis,quia in æternum fundasti ea.