Vulgata Latina

Psalmi 118:120-138 Vulgata Latina (VULG)

120.  Confige timore tuo carnes meas ;a judiciis enim tuis timui.

121.   Feci judicium et justitiam :non tradas me calumniantibus me.

122.  Suscipe servum tuum in bonum :non calumnientur me superbi.

123.  Oculi mei defecerunt in salutare tuum,et in eloquium justitiæ tuæ.

124.  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,et justificationes tuas doce me.

125.  Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,ut sciam testimonia tua.

126.  Tempus faciendi, Domine :dissipaverunt legem tuam.

127.  Ideo dilexi mandata tuasuper aurum et topazion.

128.  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;omnem viam iniquam odio habui.

129.   Mirabilia testimonia tua :ideo scrutata est ea anima mea.

130.  Declaratio sermonum tuorum illuminat,et intellectum dat parvulis.

131.  Os meum aperui, et attraxi spiritum :quia mandata tua desiderabam.

132.  Aspice in me, et miserere mei,secundum judicium diligentium nomen tuum.

133.  Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,et non dominetur mei omnis injustitia.

134.  Redime me a calumniis hominumut custodiam mandata tua.

135.  Faciem tuam illumina super servum tuum,et doce me justificationes tuas.

136.  Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,quia non custodierunt legem tuam.

137.   Justus es, Domine,et rectum judicium tuum.

138.  Mandasti justitiam testimonia tua,et veritatem tuam nimis.