Vulgata Latina

Psalmi 115:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ;ego autem humiliatus sum nimis.

2.  Ego dixi in excessu meo :Omnis homo mendax.

3.  Quid retribuam Dominopro omnibus quæ retribuit mihi ?

4.  Calicem salutaris accipiam,et nomen Domini invocabo.

5.  Vota mea Domino reddamcoram omni populo ejus.

6.  Pretiosa in conspectu Dominimors sanctorum ejus.

7.  O Domine, quia ego servus tuus ;ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.Dirupisti vincula mea :