Vulgata Latina

Psalmi 108:8-23 Vulgata Latina (VULG)

8.  Fiant dies ejus pauci,et episcopatum ejus accipiat alter.

9.  Fiant filii ejus orphani,et uxor ejus vidua.

10.  Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,et ejiciantur de habitationibus suis.

11.  Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,et diripiant alieni labores ejus.

12.  Non sit illi adjutor,nec sit qui misereatur pupillis ejus.

13.  Fiant nati ejus in interitum ;in generatione una deleatur nomen ejus.

14.  In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,et peccatum matris ejus non deleatur.

15.  Fiant contra Dominum semper,et dispereat de terra memoria eorum :

16.  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

17.  et persecutus est hominem inopem et mendicum,et compunctum corde, mortificare.

18.  Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.Et induit maledictionem sicut vestimentum ;et intravit sicut aqua in interiora ejus,et sicut oleum in ossibus ejus.

19.  Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,et sicut zona qua semper præcingitur.

20.  Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21.  Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,quia suavis est misericordia tua.

22.  Libera me, quia egenus et pauper ego sum,et cor meum conturbatum est intra me.

23.  Sicut umbra cum declinat ablatus sum,et excussus sum sicut locustæ.