Vulgata Latina

Psalmi 108:21-31 Vulgata Latina (VULG)

21.  Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,quia suavis est misericordia tua.

22.  Libera me, quia egenus et pauper ego sum,et cor meum conturbatum est intra me.

23.  Sicut umbra cum declinat ablatus sum,et excussus sum sicut locustæ.

24.  Genua mea infirmata sunt a jejunio,et caro mea immutata est propter oleum.

25.  Et ego factus sum opprobrium illis ;viderunt me, et moverunt capita sua.

26.  Adjuva me, Domine Deus meus ;salvum me fac secundum misericordiam tuam.

27.  Et sciant quia manus tua hæc,et tu, Domine, fecisti eam.

28.  Maledicent illi, et tu benedices :qui insurgunt in me confundantur ;servus autem tuus lætabitur.

29.  Induantur qui detrahunt mihi pudore,et operiantur sicut diploide confusione sua.

30.  Confitebor Domino nimis in ore meo,et in medio multorum laudabo eum :

31.  quia astitit a dextris pauperis,ut salvam faceret a persequentibus animam meam.