Vulgata Latina

Psalmi 108:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  In finem. Psalmus David.

2.  Deus, laudem meam ne tacueris,quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

3.  Locuti sunt adversum me lingua dolosa,et sermonibus odii circumdederunt me :et expugnaverunt me gratis.

4.  Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;ego autem orabam.

5.  Et posuerunt adversum me mala pro bonis,et odium pro dilectione mea.

6.  Constitue super eum peccatorem,et diabolus stet a dextris ejus.

7.  Cum judicatur, exeat condemnatus ;et oratio ejus fiat in peccatum.

8.  Fiant dies ejus pauci,et episcopatum ejus accipiat alter.