1. In finem. Psalmus David.
2. Deus, laudem meam ne tacueris,quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3. Locuti sunt adversum me lingua dolosa,et sermonibus odii circumdederunt me :et expugnaverunt me gratis.
4. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;ego autem orabam.
5. Et posuerunt adversum me mala pro bonis,et odium pro dilectione mea.
6. Constitue super eum peccatorem,et diabolus stet a dextris ejus.
7. Cum judicatur, exeat condemnatus ;et oratio ejus fiat in peccatum.