Vulgata Latina

Psalmi 106:27-34 Vulgata Latina (VULG)

27.  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.

28.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29.  Et statuit procellam ejus in auram,et siluerunt fluctus ejus.

30.  Et lætati sunt quia siluerunt ;et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

32.  Et exaltent eum in ecclesia plebis,et in cathedra seniorum laudent eum.

33.  Posuit flumina in desertum,et exitus aquarum in sitim ;

34.  terram fructiferam in salsuginem,a malitia inhabitantium in ea.