Vulgata Latina

Psalmi 106:22-33 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et sacrificent sacrificium laudis,et annuntient opera ejus in exsultatione.

23.  Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis :

24.  ipsi viderunt opera Domini,et mirabilia ejus in profundo.

25.  Dixit, et stetit spiritus procellæ,et exaltati sunt fluctus ejus.

26.  Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;anima eorum in malis tabescebat.

27.  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.

28.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29.  Et statuit procellam ejus in auram,et siluerunt fluctus ejus.

30.  Et lætati sunt quia siluerunt ;et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

32.  Et exaltent eum in ecclesia plebis,et in cathedra seniorum laudent eum.

33.  Posuit flumina in desertum,et exitus aquarum in sitim ;