2. Cantate ei, et psallite ei ;narrate omnia mirabilia ejus.
3. Laudamini in nomine sancto ejus ;lætetur cor quærentium Dominum.
4. Quærite Dominum, et confirmamini ;quærite faciem ejus semper.
5. Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;prodigia ejus, et judicia oris ejus :
6. semen Abraham servi ejus ;filii Jacob electi ejus.
7. Ipse Dominus Deus noster ;in universa terra judicia ejus.
8. Memor fuit in sæculum testamenti sui ;verbi quod mandavit in mille generationes :
9. quod disposuit ad Abraham,et juramenti sui ad Isaac :
10. et statuit illud Jacob in præceptum,et Israël in testamentum æternum,
11. dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hæreditatis vestræ :
12. cum essent numero brevi,paucissimi, et incolæ ejus.
13. Et pertransierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.
14. Non reliquit hominem nocere eis :et corripuit pro eis reges.
15. Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.