Vulgata Latina

Psalmi 104:2-14 Vulgata Latina (VULG)

2.  Cantate ei, et psallite ei ;narrate omnia mirabilia ejus.

3.  Laudamini in nomine sancto ejus ;lætetur cor quærentium Dominum.

4.  Quærite Dominum, et confirmamini ;quærite faciem ejus semper.

5.  Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;prodigia ejus, et judicia oris ejus :

6.  semen Abraham servi ejus ;filii Jacob electi ejus.

7.  Ipse Dominus Deus noster ;in universa terra judicia ejus.

8.  Memor fuit in sæculum testamenti sui ;verbi quod mandavit in mille generationes :

9.  quod disposuit ad Abraham,et juramenti sui ad Isaac :

10.  et statuit illud Jacob in præceptum,et Israël in testamentum æternum,

11.  dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hæreditatis vestræ :

12.  cum essent numero brevi,paucissimi, et incolæ ejus.

13.  Et pertransierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.

14.  Non reliquit hominem nocere eis :et corripuit pro eis reges.