Vulgata Latina

Psalmi 104:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;annuntiate inter gentes opera ejus.

2.  Cantate ei, et psallite ei ;narrate omnia mirabilia ejus.

3.  Laudamini in nomine sancto ejus ;lætetur cor quærentium Dominum.

4.  Quærite Dominum, et confirmamini ;quærite faciem ejus semper.

5.  Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;prodigia ejus, et judicia oris ejus :

6.  semen Abraham servi ejus ;filii Jacob electi ejus.

7.  Ipse Dominus Deus noster ;in universa terra judicia ejus.

8.  Memor fuit in sæculum testamenti sui ;verbi quod mandavit in mille generationes :

9.  quod disposuit ad Abraham,et juramenti sui ad Isaac :