Vulgata Latina

Psalmi 101:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,quia oblitus sum comedere panem meum.

6.  A voce gemitus meiadhæsit os meum carni meæ.

7.  Similis factus sum pellicano solitudinis ;factus sum sicut nycticorax in domicilio.

8.  Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9.  Tota die exprobrabant mihi inimici mei,et qui laudabant me adversum me jurabant :

10.  quia cinerem tamquam panem manducabam,et potum meum cum fletu miscebam,

11.  a facie iræ et indignationis tuæ :quia elevans allisisti me.

12.  Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fœnum arui.

13.  Tu autem, Domine, in æternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.

14.  Tu exsurgens misereberis Sion,quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :

15.  quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,et terræ ejus miserebuntur.

16.  Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,et omnes reges terræ gloriam tuam :

17.  quia ædificavit Dominus Sion,et videbitur in gloria sua.

18.  Respexit in orationem humiliumet non sprevit precem eorum.

19.  Scribantur hæc in generatione altera,et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20.  Quia prospexit de excelso sancto suo ;Dominus de cælo in terram aspexit :