Vulgata Latina

Psalmi 101:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  Respexit in orationem humiliumet non sprevit precem eorum.

19.  Scribantur hæc in generatione altera,et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20.  Quia prospexit de excelso sancto suo ;Dominus de cælo in terram aspexit :

21.  ut audiret gemitus compeditorum ;ut solveret filios interemptorum :

22.  ut annuntient in Sion nomen Domini,et laudem ejus in Jerusalem :

23.  in conveniendo populos in unum, et reges,ut serviant Domino.

24.  Respondit ei in via virtutis suæ :Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :

25.  ne revoces me in dimidio dierum meorum,in generationem et generationem anni tui.

26.  Initio tu, Domine, terram fundasti,et opera manuum tuarum sunt cæli.

27.  Ipsi peribunt, tu autem permanes ;et omnes sicut vestimentum veterascent.Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

28.  tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29.  Filii servorum tuorum habitabunt,et semen eorum in sæculum dirigetur.