Vulgata Latina

Psalmi 101:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  quia cinerem tamquam panem manducabam,et potum meum cum fletu miscebam,

11.  a facie iræ et indignationis tuæ :quia elevans allisisti me.

12.  Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fœnum arui.

13.  Tu autem, Domine, in æternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.

14.  Tu exsurgens misereberis Sion,quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :

15.  quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,et terræ ejus miserebuntur.

16.  Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,et omnes reges terræ gloriam tuam :

17.  quia ædificavit Dominus Sion,et videbitur in gloria sua.