Vulgata Latina

Numeri 5:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

20.  Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21.  his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22.  Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23.  Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24.  et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25.  tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26.  pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27.  Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28.  Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29.  Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30.  maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

31.  maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.