Vulgata Latina

Numeri 4:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :

8.  extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

9.  Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt :

10.  et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.

11.  Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

12.  Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

13.  Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,