Vulgata Latina

Numeri 4:22-31 Vulgata Latina (VULG)

22.  Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,

23.  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.

24.  Hoc est officium familiæ Gersonitarum,

25.  ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,

26.  cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,

27.  jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.

28.  Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

29.  Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,

30.  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.

31.  Hæc sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,