Vulgata Latina

Numeri 4:20-26 Vulgata Latina (VULG)

20.  Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.

21.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

22.  Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,

23.  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.

24.  Hoc est officium familiæ Gersonitarum,

25.  ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,

26.  cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,