Vulgata Latina

Numeri 29:9-25 Vulgata Latina (VULG)

9.  et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10.  decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11.  et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

12.  Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13.  Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14.  et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15.  et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16.  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17.  In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18.  sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19.  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20.  Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21.  sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22.  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23.  Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24.  sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25.  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.