Vulgata Latina

Numeri 29:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5.  et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6.  præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7.  Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

8.  Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

9.  et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

10.  decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

11.  et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.