Vulgata Latina

Numeri 26:60-65 Vulgata Latina (VULG)

60.  De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :

61.  quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.

62.  Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.

63.  Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :

64.  inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :

65.  prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.