Vulgata Latina

Numeri 26:43-59 Vulgata Latina (VULG)

43.  Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

44.  Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.

45.  Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.

46.  Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.

47.  Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.

48.  Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :

49.  Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.

50.  Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

51.  Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

52.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

53.  Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.

54.  Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :

55.  ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

56.  Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

57.  Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.

58.  Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :

59.  qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.