37. Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
38. Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
39. Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
40. Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
41. Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
42. Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
43. Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
44. Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
45. Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
46. Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
47. Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
48. Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :
49. Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.
50. Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
51. Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
52. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
53. Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54. Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
55. ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56. Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.