33. Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
34. Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
35. Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.
36. Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
37. Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
38. Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
39. Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
40. Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
41. Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
42. Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
43. Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
44. Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
45. Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
46. Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
47. Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.