Vulgata Latina

Numeri 26:30-34 Vulgata Latina (VULG)

30.  Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :

31.  et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :

32.  et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.

33.  Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34.  Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.