Vulgata Latina

Numeri 21:3-20 Vulgata Latina (VULG)

3.  Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4.  Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris :

5.  locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

6.  Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,

7.  venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

8.  et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.

9.  Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10.  Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.

11.  Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.

12.  Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.

13.  Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.

14.  Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro,sic faciet in torrentibus Arnon.

15.  Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,et recumberent in finibus Moabitarum.

16.  Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.

17.  Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus.Concinebant :

18.  Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis.De solitudine, Matthana.

19.  De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.

20.  De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.