Vulgata Latina

Numeri 21:27-35 Vulgata Latina (VULG)

27.  Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :

28.  ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29.  Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos.Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.

30.  Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31.  Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.

32.  Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33.  Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.

34.  Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.

35.  Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.