Vulgata Latina

Numeri 17:2-9 Vulgata Latina (VULG)

2.  Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.

3.  Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :

4.  ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5.  Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

6.  Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7.  Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8.  sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9.  Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.