Vulgata Latina

Numeri 16:41-50 Vulgata Latina (VULG)

41.  Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42.  Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43.  Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44.  Dixitque Dominus ad Moysen :

45.  Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46.  dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

47.  Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :

48.  et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49.  Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50.  Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.