Vulgata Latina

Numeri 16:3-11 Vulgata Latina (VULG)

3.  Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4.  Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5.  locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6.  Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

7.  et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.

8.  Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :

9.  num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?

10.  idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11.  et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?