Vulgata Latina

Numeri 16:22-31 Vulgata Latina (VULG)

22.  Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23.  Et ait Dominus ad Moysen :

24.  Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25.  Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26.  dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27.  Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28.  Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29.  si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30.  sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31.  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :