Vulgata Latina

Numeri 15:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.

8.  Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

9.  dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :

10.  et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.

11.  Sic facies

12.  per singulos boves et arietis et agnos et hædos.

13.  Tam indigenæ quam peregrini

14.  eodem ritu offerent sacrificia.

15.  Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.

16.  Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :