Vulgata Latina

Numeri 15:17-27 Vulgata Latina (VULG)

17.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos :

18.  Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,

19.  et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino

20.  de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,

21.  ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

22.  Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,

23.  et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,

24.  oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato :

25.  et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :

26.  et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.

27.  Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :