Vulgata Latina

Numeri 10:7-20 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.

8.  Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.

9.  Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

10.  Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

11.  Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :

12.  profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

13.  Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.

14.  Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.

15.  In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.

16.  In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17.  Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

18.  Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.

19.  In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

20.  Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.