Vulgata Latina

Numeri 10:20-27 Vulgata Latina (VULG)

20.  Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

21.  Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

22.  Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

23.  In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

24.  Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25.  Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

26.  In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.

27.  Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.