Vulgata Latina

Numeri 10:17-22 Vulgata Latina (VULG)

17.  Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

18.  Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.

19.  In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

20.  Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

21.  Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

22.  Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.