Vulgata Latina

Numeri 10:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.

3.  Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.

4.  Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.

5.  Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.