1. Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !non est botrus ad comedendum,præcoquas ficus desideravit anima mea.
2. Periit sanctus de terra,et rectus in hominibus non est :omnes in sanguine insidiantur ;vir fratrem suum ad mortem venatur.
3. Malum manuum suarum dicunt bonum :princeps postulat, et judex in reddendo est ;et magnus locutus est desiderium animæ suæ,et conturbaverunt eam.
4. Qui optimus in eis est, quasi paliurus,et qui rectus, quasi spina de sepe.Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :nunc erit vastitas eorum.
5. Nolite credere amico,et nolite confidere in duce :ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
6. Quia filius contumeliam facit patri,et filia consurgit adversus matrem suam :nurus adversus socrum suam,et inimici hominis domestici ejus.
7. Ego autem ad Dominum aspiciam ;exspectabo Deum, salvatorem meum :audiet me Deus meus.
8. Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :consurgam cum sedero in tenebris :Dominus lux mea est.
9. Iram Domini portabo,quoniam peccavi ei,donec causam meam judicet,et faciat judicium meum.Educet me in lucem :videbo justitiam ejus.
10. Et aspiciet inimica mea,et operietur confusione,quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?Oculi mei videbunt in eam :nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
11. Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ;in die illa longe fiet lex.
12. In die illa et usque ad te veniet de Assur,et usque ad civitates munitas,et a civitatibus munitis usque ad flumen,et ad mare de mari,et ad montem de monte.