Vulgata Latina

Michææ 7:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !non est botrus ad comedendum,præcoquas ficus desideravit anima mea.

2.  Periit sanctus de terra,et rectus in hominibus non est :omnes in sanguine insidiantur ;vir fratrem suum ad mortem venatur.

3.  Malum manuum suarum dicunt bonum :princeps postulat, et judex in reddendo est ;et magnus locutus est desiderium animæ suæ,et conturbaverunt eam.

4.  Qui optimus in eis est, quasi paliurus,et qui rectus, quasi spina de sepe.Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :nunc erit vastitas eorum.

5.  Nolite credere amico,et nolite confidere in duce :ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

6.  Quia filius contumeliam facit patri,et filia consurgit adversus matrem suam :nurus adversus socrum suam,et inimici hominis domestici ejus.

7.  Ego autem ad Dominum aspiciam ;exspectabo Deum, salvatorem meum :audiet me Deus meus.

8.  Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :consurgam cum sedero in tenebris :Dominus lux mea est.

9.  Iram Domini portabo,quoniam peccavi ei,donec causam meam judicet,et faciat judicium meum.Educet me in lucem :videbo justitiam ejus.

10.  Et aspiciet inimica mea,et operietur confusione,quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?Oculi mei videbunt in eam :nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.