Vulgata Latina

Job 9:28-33 Vulgata Latina (VULG)

28.  Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.

29.  Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?

30.  Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,

31.  tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.

32.  Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

33.  Non est qui utrumque valeat arguere,et ponere manum suam in ambobus.