26. Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.
27. Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28. Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.
29. Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?
30. Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31. tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.
32. Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.