Vulgata Latina

Job 9:15-31 Vulgata Latina (VULG)

15.  qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :sed meum judicem deprecabor.

16.  Et cum invocantem exaudierit me,non credo quod audierit vocem meam.

17.  In turbine enim conteret me,et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18.  Non concedit requiescere spiritum meum,et implet me amaritudinibus.

19.  Si fortitudo quæritur, robustissimus est ;si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20.  Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ;si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21.  Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,et tædebit me vitæ meæ.

22.  Unum est quod locutus sum :et innocentem et impium ipse consumit.

23.  Si flagellat, occidat semel,et non de pœnis innocentum rideat.

24.  Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?

25.  Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.

26.  Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.

27.  Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28.  Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.

29.  Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?

30.  Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,

31.  tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.