Vulgata Latina

Job 7:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Militia est vita hominis super terram,et sicut dies mercenarii dies ejus.

2.  Sicut servus desiderat umbram,et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,

3.  sic et ego habui menses vacuos,et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4.  Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?et rursum expectabo vesperam,et replebor doloribus usque ad tenebras.

5.  Induta est caro mea putredine,et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

6.  Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,et consumpti sunt absque ulla spe.

7.  Memento quia ventus est vita mea,et non revertetur oculus meus ut videat bona.