1. Respondens autem Job, dixit :
2. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera !
3. Quasi arena maris hæc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :
4. quia sagittæ Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.
5. Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
6. aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
7. Quæ prius nolebat tangere anima mea,nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8. Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9. et qui cœpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?