Vulgata Latina

Job 6:1-18 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job, dixit :

2.  Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera !

3.  Quasi arena maris hæc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :

4.  quia sagittæ Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.

5.  Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?

6.  aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?

7.  Quæ prius nolebat tangere anima mea,nunc, præ angustia, cibi mei sunt.

8.  Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?

9.  et qui cœpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?

10.  Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.

11.  Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?

12.  Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea ænea est.

13.  Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me.

14.  Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.

15.  Fratres mei præterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

16.  Qui timent pruinam,irruet super eos nix.

17.  Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.

18.  Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.