Vulgata Latina

Job 5:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum quod cœperant ;

13.  qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.

14.  Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15.  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.

16.  Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.

17.  Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :

18.  quia ipse vulnerat, et medetur ;percutit, et manus ejus sanabunt.

19.  In sex tribulationibus liberabit te,et in septima non tanget te malum.

20.  In fame eruet te de morte,et in bello de manu gladii.