Vulgata Latina

Job 42:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job Domino, dixit :

2.  Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.

3.  Quis est iste qui celat consilium absque scientia ?ideo insipienter locutus sum,et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

4.  Audi, et ego loquar :interrogabo te, et responde mihi.

5.  Auditu auris audivi te :nunc autem oculus meus videt te.

6.  Idcirco ipse me reprehendo,et ago pœnitentiam in favilla et cinere.

7.  Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

8.  Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

9.  Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job.

10.  Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.