Vulgata Latina

Job 38:6-20 Vulgata Latina (VULG)

6.  Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7.  cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?

8.  Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9.  cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?

10.  Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,

11.  et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12.  Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,et ostendisti auroræ locum suum ?

13.  Et tenuisti concutiens extrema terræ,et excussisti impios ex ea ?

14.  Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :

15.  auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.

16.  Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?

17.  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?

18.  Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :

19.  in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :

20.  ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.